BIS_00_00496_P041_0003.jpg

Médias

Fait partie de Sicilia insularum omnium (ut inquit Diodorus), optima, et Mediterranei maris maxima; frumenti, vini, olei, aquarum salubrium, omnis generis fructuum, et aliarum rerum usni humano necessariarum fertilissima; antiquitus pop. Rom. horreum dicebatur. Habet in circumitu millia passuum DCC. olim Trinacria appellata est, quod tria acra, hoc est tria cacumina habeat; Nam tribus promontoriis in diversa procurrit, quorum qui in meridiem vergit Pachynus, alter, qui ad septentrionem spectat Italiam versus, Pelorus, Tertius, qui versus Africam est, lilybeus superioribus actatibus nominabantur. Nunc a Siculo Neptuni filio Sicilia nominatur. In ea sunt celeberrimæ urbes Messana, et Panbormus metropoles, Monsregalis archiepiscopalis Syracusæ, Cathania, et Agrigentium episcopales. Quæ omnia longe diligentius in hac pagella, quam unquam hactenus fuerint excusa sunt. Ad communem quoque studiosorum utilitatem, omnium Siciliæ locorum nomina tam antiquis, quam recentioribus saeculis usurpata, in altera tabella adiici curavimus